Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 5

Et cum oratis.Ad superiora conjungitur haec sententia. Supra dixerat:Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus;hic subdit:Et cum oratis.Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse.In angulis.Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viae ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri.Receperunt.In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.
(* Traductions européennes)